- MONACHUS
- MONACHUSSolitarius Latine dicitur ἀπὸ τοῦ μονάζειν. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1.Processu pelagi iam se Capraria tollit,Squalet lucifugis insula tota viris;Ipsi se Monachos Graiô cognomine dicunt,Quod soli nullô vivere teste volunt.Hieronym. ad Paulin.: Sin autem cupis esse quod diceris Monachus, i. e. solus, quid facis in urbibus? quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum. Habitârunt enim principiô Monachi non in urbibus, sed in locis desertis procul a conversatione hominum, primumque eremus habitari coepta videtur circa A. C. 253. a Paulo Thebaeo, Hieronym. in vita eius. Progressu vero temporis in urbes commigrarunt. Primus in Occidente Monasteria in civitatibus condidisse dicitur Eusebius Vercellens. Episcopus A. C. 360. Basilius in Oriente, A. C. 370. Vide Ambros. Ep. 62. Aen Sylv.Non audet Stygius Pluto tentare, quod audetEffrenis monachus, plenaque fraudis anus.Et quidem, quod in sua secta unusquisque Philosophorum, hoc in Religione Christiana Monachi quondam fuêre. Ἀσκηταὶ in suo quisque genere dicebantur. Artemidours l. 4. c. 35. Α᾿λέξανδρος ὁ φιλόσοφος ἔδοξε τὴν ἐπὶ θανάτῳ κατακεκρίςθαι καὶ παραιτησάμενος μόλις ἀπολελύςθαι απ᾿ αὐτοῦ τοῦ ςταυροῦ ἔμελε γὰρ αὐτῶ ὄντι ἀσκητῇ οὔτε γάμου, οὔτε κσινωνίας, οὔτε πλούτου, οὔτε τῶ ὅσα ὐπὸ ςταυροῦ σημαίνεται. His verbis, quibus Philosophum, Monachum etiam nobis describit, quem neque nuptiarum cura tangeret, non ullius societatis, non divitiarum ambitio sollicitaret. Et notandum Α᾿σκητὰς etiam dictos Philosophos, apud Gentiles, quomodo proprie vocabantur a Christianis Monachi et quicumque austerius vitae genus instituissent. Haec erat ascesis Christianorum, quam et Philosophiam quoque dixerunt, uti legimus apud Eusebium Histor. Eccl. l. 6. c. 3. Hinc et Tertullianus Philosophiam appellat, non omnium Christianorum, sed eorum duntaxat, qui puriore et exactiore normâ Christi fidem colerent, de Pall. sub fin. Gaude pallium et exsulta: melior iam te Philosophia dignata est. ex quo Christianum vestire coepisti. Nempe, qui disciplinae Christianae diligentiores et rigidiores cultores praestare volebant in omnibus, (quales Tertulliani aetate Episcopi Presbyterique, et omnes Clerici, ac postea Monachi) uti Christiani Philosophi erant ac dicebantur ita habitum Philosophorum apud Gentiles, Pallium videl. soli inter Christianos gerebant, ac proin Pallium habitare praedicabantur. Ambrosius Ep. 37. Et quum ipsi (Aegyptii) capita et supercilia radant, si quando Isidis suscipiunt sacra, si forte Christianus vir attentior sacrosanctae religioni vestem mutaverit, indignum facinus appellant. Ubi non de quolibet Christiano ita loquitur Ambrosius, sed de eo qui sacrosanctae disciplinae attentior esset: per quae verba omnino Ascetam designat, h. e. τὸν ἀκριβῶς χριςτιανίζοντα, ut loquitur Socrates Histor. Eccl. l. 7. c. 37. Σιλβανὸς Ρ῾ήτωρ μὲν ἐγεγόνει πρότερον Τρωΐλου τοῦ Σοφιςτοῦ, ἀκριβῶς δὲ χριςτιανίζειν ἐσπουδακῶς καὶ τὸν ἀσκητικὸν βίον ἀσκῶν τρίβωνα φέρειν οὐ προείρητο. Ex quo id colligitur, omnes Ascetas, attentiores sacrosanctae disciplinae, vestem mutare olim solitos fuisse et pallium Philosophi sumere: quod minime tamen fecisse Silvanum observat Socrates, et hoc tamquam novum in illo notat. Hieronym. Ep. ad Marcellam, Nos qui serieâ veste non utimur, Monachi iudicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinnô ora dissolvimus, continentes vocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus. Hi nimirum erant, qui hôc scommate taxabantur, ὁ γραικὸς ἐπιθέτης, quique digitô ostendenbantur, Philosophi nempe Christiani, h. e. Ascetici viri, quipari cum Graecis Philosophis amictu, male quoque propter illos audiebant, quod plerique ex eorum numero Philosophos habitu emen tirentur et fingerent, cum de coetero pura puta mendicabula essent, et impostores meri, vide Quintilian. l. 1. c. 1. Nec palliô porro tantum, sed etiam sordibus et squalore insignes tam Philosophi, quam Ascetae Christiani. Hinc illud Hieronymt. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio, Impostor et Graecus est Quod de Philosophis et praecipue Cynicis accipi debet, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum Impostores, teste Lucianô de Proteo Philos. etPhilostrato. Atque horum quoque sordes affectârunt olim Monachi, qui, quam semel tunicam induissent, numquam exuebant, priusquam penitus tota usu detrita et scissa esset, ac de altera habenda cogitatum foret. Vide Hieronym. in vita Hilarion. Quae causa, quod Rutilius Gallus Itinerar. illuviem hanc et squalorem Monachorum non semel exagitet. De Capraria sic scribit:Squalet lucifugis Insula plena viris.Hi sese Graiô Monachos cognomine dicunt.Et alibi de solitario:Infelix putat illuvie caelestia pasci,Seque premit saevis saevior ipse deis.Et hanc obrem Eunapius, Christlani nominis infensissimus hostis l. de Vitis Philos. dixit de sui temporis Monachis, ὑώδη βίον eos vivere, quod illud animal immunditiem in delitiis habeat, lutôque et olenticetis praecipue gaudeat. Sed et Esseni Iudaeorum Ascetae, a quibus Monachorum Christianorum originem quidam repetunt, sordere et squalere pulchrum putabant, Porphyr. περὶ ἀποχῆς 3. etc. Qui itaque saeculo saeculique negotiis renuntiârant, quique sanctiore vitâ in secessu frui praeoptabant, ut Clerici fere omnes et Monachi, eorum hominum habitum adamâsse et adpetisse iure meritoque videntur, qui et ipsi de populo secesserant, sibique vivebant, quales tum fuêre Philosophi. Praeterea, cum ex omni vestimentorum genere, quod in usu promiscuo tunc fuit, modestissimum et simplicissimum Pallium Philosophorum esset, illud praecipue sibi habendum delegisse, modestiae et simplicitatis sectatores egregios, maxime verisimile est. Adde, quod et Apostolorum aemulatione, quorum vitam imitabantur, hunc habitum eos usurpâsse, non longius a vero sit; namque et illos fuisse palliatos constat. Tunicam indutui habebant unicam et unum pallium amictui, Vide Matth. c. 10. v. 10. et Marci c. 6. v. 9. Quod Domini praeceptum, moremque illum Apostolorum, praecepto Magistri sui consentaneum, studiose observârunt antiqui Monachi et praesertim Aegyptii, uti discimus ex Cassiano de Hab. Monachi l. 1. c. 11. Erat illa tunica sine manicis, unde et Colobium dicebatur: sacco similis et corpus pressule stringens, unde et saccum et saccineam tunicam Veteres appellant. Ruffinus, de Monachis Tabennesiis, ingen tis abstinentiae viros vocat, quibus usus est indui colobiis, quasi saccis lineis et pelle confectâ. Vide quoque Hieronym. in vita Hilarion. alios. Una igitur tunica, eaque sine manicis, solis Aegyptiis Monachis in usu erat, quibus in locis hiemes sunt mitiores et caeli temperies maior: Europaeis, propter hiemis rigorem, una tunica non sufficiebat, ideoque plures, ut videtur, usurpabant, easque manicatas. Tunicae pallium superiniciebant, quod nigrum fuisse innuit Synesius Ep. 146. et Sacerbotibus Ascetisque peculiare, non vero omnibus commune Christianis, quos albatos incessisse Clemens Alexandr. Paedagog. suô docet: cum pallium Philosophorum, quos Christiani Ascetae aemulabantur, pulli fuisse coloris certum sit. Coeterum, Tertulliani tempestate perpetuum nondum fuit, aut pro regula observatum, ut omnes Clerici pallium sumerent, aut soli istum habitum usurparent. Multos quippe ex Laicis, propter ἄσκησιν, hâc eâdem veste usos esse scimus, et ex Presbyteris eos solos, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae congruam et consentanteam sectam sectarentur. Nondum enim Ascetarum πολιτεία, qui Monachi postea dicti sunt, certis regulis ac legibus constituta, in notitiam venerat, licet inde originem accepisse sit exploratum, sed tum victus, tum vestitus, ut et incessus (hi enim nudipedalia sibi omni tempore indicebant) durities, tota arbitraria, nec idem mos omnium, praesertim circa vestitum, Ascetarum tum erat, ut de Silvano Rhetore paulo ante vidimus. Postquam vero, crescentibus Ecclesiae opibus et invalescenteluxu, Presbyteri et Ministri Ecclesiae (qui olim fere omnes Ascetae fuerant) mundule ac nitide vestiri inciperent, factum ut, qui sacrosanctae disciplinae, ut ex Ambrosio supra diximus, attentiores esse vellent et conversationemApostolicam imitari, seorsim πολιτείαν in stituerint et a Clero segregem ac separatam vivendi formam, quae Μοναςτικη et Α᾿σκητικὴ πολιτεία vocata est. Qui proio et birros, Presbyterorum cum hominibus saeculi tunc communem habitum, sibi interdixerunt; ut qui de saeculo recesserant, omnia saeculi, adeoque habitum etiam, quantô possent opere, vitarent. Hinc Eustathius quidam, Sebastenorum, ut nonnulli volunt, Episcopus et Asceticae atque Monasticae vitae, apud Armonios, auctor, temporibus Constantini Magni, Episcopos Presbyterosque ad antiquam ἄσκησιν et pallium reducere, vestemque communem et civilem habitum in Sacerotibus condemnare conatus legitur, apud Socratem Hist. Eccl. l. 2. c. 33. et Ep. Patrum in Synod. Gangr. sed frustra. Postquam igitur sic ἄσκησις ad certum genus hominum rediit, qui nec Clerici essent, nec Laici, ac certa huius sectae πολιτεία constituta est, legibus quibusdam ac regulis fundata, quas sequerentur omnes, qui in coetum illum aggregari vellent, illi hominum generi pallium quasi peculiare relictum est et exinde Monachorum proprium pallium esse coepit. Imo nec Monachi solum, sed et Monastriae pallium habuêre, ut videbimus. Praeter pallium vero et colobium, omnium Monachorum communem amictum, Aegyptii Ascetae evoullum parvum et melotengestabant, ut vidimus in hac voce. Nec omittendum, Ράκος recentioribus Graecis proprie appellari Monachicum pallium, i. e. Τριβώνιον. Inde Ρ῾ακοδύται et Ρ῾ακένδυται Monachi, Zonar. ad Can. XII. Syn. Gangr. in cuius verbis notandum, Eustathium cum suis sectatoribus pallium supra omnia sua vestimenta habuisse, qui mos fuit antiquorum Monachorum et praecipue Graecorum, apud quos ut et apud Philosophos, pallium supra omnem vestem iniciebatur; at Monachi Aegyptii caprinam pellem supra pallium sumebant. Pro Ρ᾿ακενδυτης autem, quô etiam Nic. Choniates utitur, in Codice Barbaro-Graeco Ρ῾ασοφορῶν habetur. Hinc Ρ῾ασοφόροι, apud Graecos μιξοβαρβάρους. Rasum autem vox Latina et sic dicitur indumentum, quod pilos non habet, etc. Calceatum quod concernit, cum calceus, Graec. ὑπόδημα Togae; solea vero, iisdem σανδάλιον, Pallio convenerit, antiqui in Aegypto Monachi, calceos, h. e. ὑποδήματα (ita enim Romanus calceus Graece perpetuo vertitur) velut interdicta recusabant, et sandalia, velut a Domino permissa gestabant. Vide Marcum c. 6. v. 9. et Matthaeum c. 10. v. 10. Unde Cassianus de Habitu Monach. c. 10. Calceamenta vero velut interdicta, Eugangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis, vel matutinus rigor, seu meridiani aestus fervor exegerit; tantummodo caligis suis (i. e. sandaliis, ut Versio vulgaris reddidit) muniunt pedes, interpretantes usum earam vel Dominicâ permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti, curâ et sollicitudine carnis huius omnimoda exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praevalemus absolvi, saltem occupatione levi et implicatione tenui necessitatem corporis explicemus, etc. Licet vero tantus rigor Monachorum antiquitus fuerit, illorum nihilominus beneficiô hodie sericô vestimur. Cum enim, adversûs Persas bellum gerens Iustinianus Imperator magnopere facere eniteretur, quaquâposset arte, ne Romani suis ab hostibus tam raram speciem, et luxui adeo necessariam emerent: haec cum maxime agitanti, commode duo Monachi, ex India revertentes, qui ibi plusculum commorati fuerant, sese obtulerunt, retuleruntque, ex longiore mora, quam apud Indos fecerant, diligenter omnem seserici taciendi rationem explorasse. Tum de vermibus metaxae opificibus ea narraverunt, quae nunc videmus et usu iam cognoscimus, deque toto illo metaxae conficiendae artificio, ut rem fuse narrat Procopius Gothic. l. 4. Iussu itaque Imperatoris iter rursus in Indiam capessunt illi Monachi, indeque ova bombycum Indicarum Byzantium attulêre: quae fimô cooperta, ut apud Indos solet, vermes exclusêre, τῆς μετάξης δημιουργοὺς, metaxae artifices; mori folia illis pro pabulo data: Inde per totam Europam et Occidentem propagata Sericorum vermium generatio et scrici ex iis conficiendi ratio propalata. Theophanes tamen Byzantius, apud Photium, tradit, Persam quendam, imperante Iustinianô, Romanisserici inventionem ostendisse, et ova ex India usque Byzantium in ferula pertulisse etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio. p. 240. s. Aliis origo Monachorum e persequutionibus Ecclesiae, quibus grassantibus, primum sub Decio et Valeriano, deinceps sub Diocletiano, Licinio, eorumque sociis, in Aegyptis Syriaeque solitudines multi fidelium abacti sunt; quorum inde non pauci, etiam remittente Tyrannorum furore, tranquillae vitae assueti, usquead mortem in solitudinibus istis haesere. Antesignani eorum narrantur, Paulus Thebaeus per 98. annos eremicultor: post quem Antonius non multo minori tempore solitudinum incola: Hilarion, Eremita per Palaestinam ac Syriam primus; cui alii successêre, qui tamen non tam Eremiticam, quam Coenobiticam vitam egerunt. Eremitae enim scaturigo fuêre coenobitarum, in commune viventium; unde et Monasteria nata, de quibus vide infra: quod institutum primo ex necessitate natum, mox alii imitati sunt, seu zelô pietatis, mundive taediô: seu Ecclesiarum dissidiis Episcoporumque factionibus ac fastu; seu otii ac meditationum amore: seu cacozeliâ virorum illorum eximiorum, de quibussupra: vel fastu, vel desperatione tandem permoti. Donec tepescente pietate et fervore, in urbes commigratum est, circa A. C. 361. quô Eusebium Vercellensem Episcopum primum in Occidente id instituisse tradit Ambrosius. Dicti fuêre veteres illi Monachi, a secessu Anachoretae: ab exercitationibus Ascetae: habitantesque in squalentibus arenis Chalcidis, Nitriae, et Thebaidis, quae Syriae et Aegypto praetenduntur, degebant in cellulis angustissimis, longe ab invicem distantibus. Ibi inclusi operabantur, victum et cultum labore manuum comparentes, et quidquid a labore supererat, erogantes in egenos. Texebant ut plurimum fiscellas ex palmarum foliis, et canistra plectebant ex vimine, aut humum sarriebant, vel vacabant cultui hortorum, quod et hodie factitant Monachi Aethiopes, habentes uxores et liberos. Amplectentibus hanc professionem res manebat integra, habebantque facultatem remigrandi ad suos; vel commigrandi quo vellent, si quos taederet instituti: Ieiunia erant libera, non omnibus eaedem leges, necregulae, tituli, colores distincti: imo nec Clerici tum erant, exceptô unô Archimandritâ, nec docentium, sed plangentium, tum habebant officium, ut ait Hieronym. Talium decem milia, eosque omnes laborantes ac messis tempore metentes sub se habuit Serapion: In Aegypto ac Oriente quottidie ad Patrem suum audicendum verbumque Dei hauriendum ad 3000. convenêre etc. VideHieronym. et Augustin. cuius posterioris liber etiam exstat de Opere Monachorum, nec non Franc. Burmannum Orat. Inaug. de Collegiis, ut et infra in voce Monasteria. it. Moni; sicut de veterib. Monachis, supra voce Mandragerontes: deque strictiori Monachorum genere itidem supra voce Inclusi; et de exploratione rigida eorum, qui in Monachorum numerum recipi desiderabant, infra voce Pulsantes; de vagabundo contra Monachorum genere, voce Sarabaitae: de triplici vero apud Graecos Monachorum ordine, supra voce itidem Ascetae; vide et infra Schema, it. Sempecta et Seniores. Stabilitas: Adde quae diximus in Abbates, ubi hâc voce non raro Monachos in genere; et τὸν δαιμονιῴδη Α᾿ββᾶν, apud Annam Commenam Alexiad. l. 3. ubi de Basilio Bonrigomilieaehaereseos auctore, Daemoniacum Monachum, ac Ψευφάββαν, apud Cedrenum, de Philippico imperaturo, Pseudo-monachum denotare vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.